- ABRACADABRA
- ABRACADABRAde quo nomine interpretando Wendelinus et Scaliger, forsan etiam Salmasius, et Kircherus frustra laborârunt. An Deum hôc nomine appellati iuvat? Aut hôc chartae inscriptô vim suam exserer opottet? Tamen valet ad curandum morbum Hemitritaeum, si credas Sereno Sammonico p. 231: audi Baronium (ad A. C. 120. num, 13. habes de his egregium exemplum, apud Q. Serenum Sammonicum, antiquum medicum et Basilidis (Haeretici) ut apparet, sectatorem, qui praecepta medica carmine seripsit Heroicô, et ad curandum morbum Hemittitaeum his characteribus conficiendum curavit amuletum, ad collum aegrotantisappendendum, continens ABRACA, iunctis aliis elementis, quidpiam portentosum ipso sonitu reboantibus. Versus poetae hi sunt subsequentes:Inscribis chartae quod dicitur ABR AC AD ABR ASaepius, et subter repetis, sed detrabe summam,Et amgis atque magis desint elementa siguris,Singula quae semper rapies, et catera siges,Donec in angustum redigatur littera conum,His lino nexis collum redimire memento.Talia languenti conducent vincula collo,Letalesque abigent (mirandâ potentiâ) morbos.Figuratalis esto. ABRACADABRA ABRACADABR ABRACADAB ABRACADA ABRACAD ABRACA ABRAC ABRA ABR AB A Fuit aurem ille Abraca seu Abracax Basilidi summum Numen, a quo reliqui dimanarent, allis Abraxas. Vide infra. Abracax, Basilidi Haeretico, qui sub Hadriano Imperat. vixit, summus fuit Deorum, a quo Dii omnes reliqui ortum suum arcesserent, quique Angelos septem cotlorum septem praesides, ac praeterea eorum trecentas sexaginta quinque virtutes contineret, iuxta anni dies; idque ob septem literas, numeralemque eorum valorem, quae simul collectae numerum CCLXV. conficiunt. Complures vidisse se Car du Fresne refert gemmas, nominis huius Abraca inscriptione notatas, quas Basilidianis amuleti vice, contra morbos malosque Daemones, inserviisse ait, atque inter eas praeclaram inprimis illam, in Musaeo Canonicorum Regularium Sanctae Genovefae Paris. in quâ haec verba: ΑΒΡΑΞΑΞ. ΑΔΩΝΑΙ. ΔΑΙΜΟΝΩΝ. ΔΕΞΙΑΙ. ΔΥΝΑΜΕΙΞ. ΦΥΛΑΞΑΤΕ. ΟΥΛΒΙΑΝ. ΠΑΥΛΕΙΝΑΝ. ΑΠΟ. ΠΑΜΤΟΞ. ΚΑΚΟΥ. ΔΑΙΜΟΝΟΞ. Hoc est, ABRACAX. ADONAI. DAEMONUM. DEXTRAE. VIRTUTES. SERVATE. ULPIAM. PAULINAM. AB. OMNI. MALO. DAEMONE. Idem hanc in tem Auctores citat Baronium ad A. C. 120. num. 10. Gassendum de Vita Peitescii, p. 16. Chiffletium, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.